551
QVARTVS. 198
nam, eum paruo cerussę contritę & mastichis,
fiat vnguentum, nec spissum nimis, nec rarum.
Hoc facto, plagula, quàm latas voles, lineas
capito, has supra mensam expandito, & co¬
chleari emplastrum super eas ponito, vt coo¬
periantur: atque vbi refrixerint, aliam super
aliam collocato: nam complicatis, crepat em¬
plastrum iam durum. Quando autem vti quis
volet, prius partes aqua tepida abluat, frican¬
do bene panno aliquo, vel manibus, deinde
his siccatis, supra dictarum plagularum vnam,
prius optimè cale factam, vt liquida fiat, su¬
perponito probè, vt ab omni parte adhaere¬
scat: demum cum sic per noctem integram
applicita fuerit, auferatur sensim, coram specu¬
lo, atque sic videbis pilos omnes esse ablatos,
utemque glabellam, & pulchram. Quòd si aliquid
emplastri cuti adhęserit, abluatur aqua cali¬
da, cum furfure & panno fricetur, deinde facies
aqua vitae, vel vino albo abluatur, vel me¬
lonum, vel cucurbitarum, vel huiusmodi. His
factis, poterit vti postea reliquis aquis, ad fa¬
ciem, & sic tanquam speculum lucida erit.
Secretum rarum, quo mulieres nobiles Maurae
efficiunt, ne pili filiabus suis ulla in corporis parte,
unquam enascantur. Hoc autem secretum habui in
Syria, ab illustri quadam muliere, Anno Domini
M. L. XXI. cuius filiam, mania laborantem,
persanaui.