551
QVARTVS. 211
Vnguentum argenteum, reddens Faciem albam,
rubram, splendentem, quò utuntur mulieres nobi¬
les in Italia, non quidem omnes: quoniam non om¬
nes hoc rectè norunt.
Recipe. Argenti sublimati, in mortario lapideo
contriti, y. iiij.
Argenti viui, in singulas vncias subli¬
mati obolum j.
Misceantur, & ponantur in aceto optimo,
per dies octo, deinde in aliud vas ponito,
cetum aliud recens infundito, & coquantur si¬
mul aliquantulum. Quibus factis, eximatur
argentum viuum ex aceto, ponaturque in scu¬
tellam, vnà cum aliquantulo medullae panis,
contundantur optimè simul, donec clarum
& purum argentum euadat. Deinde cum pa¬
nis medulla suflando abiecta, argentumque
viuum purum remanserit, misceatur cum prae¬
dicto sublimato, agitando omnia bene ma¬
nu, tandiu, donec candidum, vt nix euadat¬
Quod cum factum fuerit, ponatur in aquam
feruentem, misceatur optimè: cumque sic ali¬
quandiu fuerint relicta, auferatur aqua dili¬
genter (quae ad scabiem optima est) atque rur¬
sus alia feruens superinfundatur, lauando vt
prius. Vbi verò quater aut quinquies sic lo¬
tum fuerit, sumito margaritas candidas, xv.
folia auri contriti, vel argenti no. v. caphurę,
chrysocollę, talci combusti, sing. parum. Mi¬
o 2