551
210 LIBER
Recipe. Sem. malorum Persicorum y. iiij.
Cucurbitarum y. ij.
Contundantur, & fiat oleum, quo inungatur
facies, mane & vesperi, & faciei rubor ille ex¬
tinguetur.
Aqua ex talco, perfectissima, ad Faciem.
Recipe. Talci foliati subtiliter. lib. j.
Redigatur in puluerem, cum pauco oleo
mygdalarum dulcium, addendo salnitri com¬
busti, lib. ij. quibus mistis & in ollam positis,
in fornace reflexa relinquatur per dies qua¬
tuor. Quod cum factum fuerit, dissoluantur om¬
nia in aqua calida, & colentur, donec salni¬
trum omne exierit. His factis, talcum exic¬
candum erit, atque in panno lineo vel laneo,
in pilae formam inuoluendum, & luto dili¬
genter obducendum, deinde in ollam ali¬
quam, tartari crudi, leuiterque contriti, ple¬
nam, in medio exquisitè sepeliendum. Quod
cum factum erit, ponatur in fornace reflexa,
per dies quindecim, aut viginti, & inuenies
tartarum album cum talco, in medio sisten¬
te: quod auferatur, atque in puluerem conte¬
ratur: deinde cum in aqua vitae dissolutum
fuerit, extrahatur aqua per decantationem,
demum talcum exiccetur, atque sic in oleo
humido, ad dissolutionem vsque ma¬
neat, & sic resoluetur in aquam,
lacti similem, preciosissimam.
Va¬