551
QVINTVS. 255
& cocto & tracto colore, erunt pulcher¬
rimae.
Ad uiridem colorem Pellibus inducendum.
Recipe. spinae ceruinae
Aluminis sing. q. s. est.
Aquae fontanae tantum, vt digitum
num emineat.
Misceantur, & semel efferueant, deinde cum
colatum fuerit, pelles prius vnctę, lotę, & sic¬
catae, fricentur optimè, dictis acinis coctis.
Quibus factis, rursus alumine contrito, fri¬
centur, deinde rursus stercore ouino com¬
busto, atque in supradictam aquam posito,
postea iterum granis: quae cum deinceps
qua lotae ac siccatae fuerint, bis prędicto co¬
lore tingantur, & erunt perfectae.
ALITER
Recipe. Spinae ceruinae acinos maturos, & com¬
tunde: deinde in aqua, alumine temperata, co¬
que quantum volueris, qua bis tingantur pel¬
les prius vnctae, lotae, & expressae, quae cum
exiccatae fuerint, tingantur colore flauo, ex
ligustri acinis coctis in aqua aluminosa, &
pauco croco, & erunt pulchrae.
Ad Pelles, coeruleo colore, alio modo tingendas.
Pelles tantùm corticibus vuarum nigra¬
rum fricentur, donec violaceae fuerint: dein¬
de Indico puluere superaddito, rursus fri¬