551
256 LIBER
centur, lauentur, & siccentur. Potest etiam
puluis Indicus cum vino rubro contempe¬
rari, vt eo pelles lotaet ingantur.
Ad Pelles, rubro colore tingendas.
Pelles bene lotae, deinde in galla positae,
per horas duas, atque expressae, tingantur se¬
mel colore scotano, qui in aqua aluminosa
vnà cum aeris flore fuerit coctus. Quibus fa¬
ctis, inungantur pelles bis, verzino, cum li¬
xiuio cocto. Verum si pelles, damarum pel¬
les imitantes, tingere voles, in lixiuio scorta
nus, coquendus erit.
Aliud, ad Pelles, uiridi colore tingendas.
Recipe.
Acinorum Sambuci contusorum
Acinorum Ebuli contusorum
Acinorum Spinae ceruinae contusorum
sing. q. s. est.
Aluminis quantum volueris.
Misceantur, & primò grana, ligustri acini, in
lixiuio semel ferueant: deinde adde acinos
ebuli & sambuci, quae cùm semel quoque bul¬
lierint, cocta auferantur ab igne: quibus fri¬
gefactis, fricentur pelles granis primò, dein¬
de ouino stercore vsto, demum aqua supra¬
dicta acinorum, lauentur, cultelloque aqua
ex aduerso abstergatur, & pelles siccentur.
Quòd si satis tinctae non fuerint, penicillo
iterum