469
336
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. II.
fuso nouo, idque fac quinquies. Effusiones coagula ad olei consistentiam.
Huic affunde vini spiritum, & fige, vt saepè dictum.
Hoc oleum saepè fit ante oleum destillatum, vt suprà in oleo plumbi,
stanni, & similium conspicitur.
Oleum vitrioli: Spiritus vitrioli acidus, vel oleum colcotarinum fi¬
gitur cum vini spiritu, crebrò circulando & abstrahendo donec in dulce
leum mutetur.
Eodem modo proceditur & cum spiritu sulphuris.
Similis quaedam fixio fit in metallis potabilibus, de quibus in magiste¬
rio; veluti solutio auri per acetum, vel succi limon. Et destillata vsque ad oleo¬
sitatem, affuso succo chelidoniae & vini spiritu, maceratur, & destillatur po¬
stea per balneum, oleo in fundo restante. Eadem fit in tincturis extractis, qua
tunc iure huc pertinent: veluti si tinctura minerarum, quę descripta est cap.
16. vsque ad oleitatem destillata vini spiritu tam saepè circuletur, donec ole¬
um fiat fixum.
(Cognatum quidem aliquid est, cum olea iam sua in forma existentia per
vrinae spiritum, aquam fortem, & similia acerrima incrassantur; sed pertinet ad
magisteria, cum huius loci sint illa tantum, quae ante fixionem talem non sunt, nec
dicuntur olea.)
Huius loci est & oleum croci, maceris & sim. quod ita fit: Crocus tusus
maceratur in vini alcoole per octiduum in balneo, vitro hermeticè clauso.
Spiritus ad mellis crassitiem. Refunditur idem, seu materia eodem imbibi¬
tur; maceratur, destillatur; quod repetitur duodecies. Transit crocus in
leum, à quo spiritus est segregandus.
TRACT. II. CAPVT XXVI.
De spiritibus.
Dictum de arcano specifico astrali est. Adest materiale.
Arcanum materiale est, extractum specificum materiae corporis vicinius.
Cum autem materia corporum mistorum sit ex duplici elemento hu¬
midosc. & sicco: (aer enim & ignis formalia potius sunt & efficientum habent
rationem.) Itaque & hoc arcanum aemulans ipsorum conditionem est duplex;
Aqua stillatitia scil. & coagulum specificum.
Aqua stillatitia est extractum specificum consistentiae & diuisionis
queae concretione halituum è rebus elicitorum per destillationem productum.
(Vnde & à liquorib. per deliquium factis distat, sicut & ab extractis succis
liquidis & oleis, quae non sunt ita [GR] dόρισα [/GR]; illi verò etiam non ex halitib. nati. Itaque
licet consistentiam habeant aqueam; liquores tamen & succi nominantur rectius; vt
acetositas limonum, succus vitium betulae, &c. Qui tamen nonnunquam etiam aquae
nuncupantur ob affinitatem. Differt etiam à phlegmate, quod est elementare ma¬
gisterium, & principium mercuriale, quod hoc ad externum elementum simplex ac¬
cedat proximi, & aut nihil interiorum virium habeat, aut valdè dilutum quid.
Aqua