469
337
DE EXTRACTIS.
Aqua verò stillatitia arcanam rei vim totam contineat, tametsi saepè etiam aqua
specifica pro elemento habeatur, quia vel hoc exilem illius vim habet, vel aqua
coniunctam secum vehit aquei elementi portionem.)
Aqua stillatitia est duplex; soluens & stillatitia simpliciter. (Quanquam
enim omnis conficiatur destillando, tamen prior ab officio & sine potiore nomen
soluentis accipit, distatque à stillatitia simpliciter acredine ignea penetrante seu acu¬
mine, & destillatione laboriosiore, vt quam minimum habeant aquei elementi sim¬
plices, sed igneum potius fluorem, quassi essent ignes aquei, aquae ardentes &c. Itaque
& Gebero nominatur aqua acuta, ab alijs etiam clauis philosophorum, cuius vim
in aliquibus assequitur à tota substantia hydrargyrus; quemadmodum & alia in¬
terdum idem sustinent munus, vt lixiuia, aquae stillatitiae praesertim mellis, item
integra aquosa, ex quibus extrahitur, vt vinum acetum, succus berberum depu¬
ratus, vrina, &c. Assueuit autem & vulgus distinguere inter stillatitias simplici¬
ter ita dictas, & illas erosiuas.)
Aqua soluens est quae subtilitate ignea & penetrante acredineque in te¬
nui humore reserare corporum clausuras potest, destillatione laboriosiore
concinnata, & ab aquositate quantum fieri potest liberata. Vnde & in me¬
dicina eius vsus plurimus est in obstructionibus expediendis, crassisque & vi¬
scidis incidendis, spiritib. subtiliandis, & omninò cum penetrare volumus
& vim medicam citò procurare, suo tamen modo, &c. Fiunt autem penè omnes
ex igneis acribus halabilibus ignium vi maximè per retortam euocatae; non¬
nullae etiam rectà eleuantur.
Aqua soluens est duorum generum; spiritus & aqua fortis.
Spiritus est aqua soluens è re simplici & acri producta cum ignei hali¬
tus natura. Potissima eius pars est halitus igneus; mistus tamen partem vapo¬
rosa: Itaque & consistentiam obtinet aqueam. In tali substantia specificam vim
rei gerit. Spiritus ambigit inter aquam & oleum, & accedit ad liquorem;
taque etiam oleum vocatur praesertim in mineralibus. Et spiritus quidam
sunt oleosiores, quidam aquosiores.
(Alias spiritus nominantur etiam exhalationes flammeae & concretiones ea¬
rum, sicut fumi metallici, item flores stibij. stanni, flos salis, vini, &c.)
Et ad differentiam vox sicci additur: sic metallici spiritus integri sunt,
sulphur, arsenicum, realgar, hydrargyrus.
Inter spiritus excellit spiritus vini, terebinth., mellis &c. Inter vegeta¬
bilia. In mineralib. nobilis est spir. vitrioli, tartari, salium quorumuis, sulph. &c.
(Et hi potissimum sunt simplices. Ad composita accedunt, qui fiunt additis
sale & fermento, quomodo volunt ex omnib. simplicib. posse spiritus extrahi, &c.)
SPIRITVS VINI.
Aquam ardentem destilla per alembicum, cuius cucurbita sit in summo
obstructa spongia vel charta pergamena. Quod transmeat, vini spir. est. Opor¬
tet autem adhibere refrigeratoria & serpentinas. Spongiam etiam quidam oleo
irrigant.
Aliter:
yy 2
Spir. vini est
spirit oleosi¬
or ex vino
prolicitus.