551
264 LIBER.
communi, quibus postea subitò in cacabo
positis, vnà cum sequentibus cocci granis,
quod in hunc modum se habet,
R. in singulis libras serici, chermesi, siue
cocci contriti, & cribrati y. iij. aut iiij. bul¬
liant in tanta aqua communi, donec sericum
cooperiatur, ad quatuor aut sex digitos, ad
de similiter in singulas serici libras, vncias
tres gallarum in puluerem contritarum. Quòd
si gallae desint, adde loco gallarum arsenici
cristallini y. 7. pro libra serici, quòd colorem
perfectiorem reddit, nisi quod tam aqua,
quàm eius vapores sunt valde periculosi.
Quando autem bullire incipit, tunc sericum
ita pręparatum, vt suprà, inijcito, & coquito
per horas quatuor: deinde cum exemptum
fuerit, siccetur in vinbra, & erit perfectum.
Modus parandi Verzini, quatuor colorum.
Recipe. Verzini quantum satis est, coquatur in
sufficienti quantitate aquae, vsque ad consum¬
ptionem tertiae partis, vel donec color pul¬
cher euadat: deinde ablato ab igne, in qua¬
tuor diuidatur partes, quarum vna per se ser¬
uetur, & erit rosei coloris, alterę adiungatur.
parùm aquae calcis, & erit punicei: alterae ad¬
datur parum lixiuij, & erit violacei coloris:
vltimę denique adijciatur aliquantulum alu¬
minis, & vini fęce, & erit viola obscurior.
Verùm