551
QVINTVS 265
Verùm cum haec adduntur, verzinum tepi¬
dum esse oportet.
Verzinum rubrum, alio modo.
Sumito mensuram aquae communis, cui
addito tantum calcis, vt nucis magnitudini
respondeat: deinde cum sic per integram no¬
ctem fuerint relicta, sumito Verzini rasi tan¬
tum, vt ad dimidiam vasis partem perueniat,
cui superinfundatur aqua calcis, colata, quę¬
cum per quatuor horas steterint, coquantur,
donec dimidia pars euanescat. Quod cum ri¬
factum fuerit, auferatur ab igne, & sensim
in aliud vas infundatur, vt color tantùm au¬
feratur: cui denique addatur aluminis contri¬
ti parum, nempe tantum, vt ciceris magni¬
tudinem referat, & seruetur. Quòd si ad scri¬
bendum vti velis, adde aliquantulum aquae
gummatae. Si verò mauis colorem puniceum,
adijcito lixiuij y. iij. plus, minúsue, & erit
perfectum.
Coeruleum transmarinum, absque lapide lazuli
Sumito argenti, cum aqua forti calci¬
nati y. j.
Salis Ammoniaci y. ij. 7.
Aceti q. s. est.
Misceantur, & aliquandium relinquantur, do¬
nec materia in fundo resideat: deinde cum
acetum eminet, sensim auferatur: materia ve¬
r 5