551
274 LIBER
omnis. Quòd si videatur liquidius, coqua¬
tur denuo, donec iustam consistentiam ac¬
quirat, & seruetur in vase aliquo vitreo. Quan¬
do autem vti voles, tingantur ea, quae auro
obduci velis: deinde cum exiccata, & oris
halitu calido humectata fuerint: subito auri
folia superponantur, ac penicillo, seu bom¬
byce applicentur.
Modus quidam, hactenus ignoratus, sed facilis, mo¬
lendi Auri, uel argenti, pulcherrimi coloris, quod
expoliri, & gumimi illustrari potest.
Sumito foliorum auri tantum, quantum
volueris, ponantur in crucibulum, vel testam,
ad ignem: deinde sumito argenti viui, qua¬
ter tantum, & similiter in alium crucibulum,
vel testam ponatur ad ignem, sed non pro¬
pè, vt tantùm calefiat. Auri verò folia tandiu
ad ignem relinquenda, donec rubescere in¬
cipiant, sed non liquescant. Quibus factis
auferantur ab igne crucibula, & misceatur
argentum viuum cum auri folijs, miscendo
aliquantulum simul, ligno aliquo: deinde
subitò in scutellam aquae plenam inijcian¬
tur, & fiat malagma. Verùm si aliter facerè
voles, folia auri, cum argento viuo, super la¬
pide porphyrite conterantur, donec optimê
fuerint mista, atque contusa: deinde bis, terune
aqua communi lauentur, quod si parum
ceti, vel succi limoniorum addas, optimè fe¬
ceris;