551
QVINTVS. 275
ceris: nam melius citiusque permiscentur. Itaque
hoc malagma quocunque modo paratum,
lumito, atque per pannum lineum non ra¬
rum exprimatur, vt pars aliqua argenti viui
exeat: vel exprimatur per damae, siue agni
candidam pellem, quòd melius est: deinde
quod in pelle haesit, conteratur cum sulphu¬
re viuo optimè prius contrito, tanto, vt di¬
midiam massae mensuram non excedat: Qui¬
bus factis, ponatur in vase aliquo ferreo, ad
ignem, optimè cooperto, ibique relinquatur.
donec totum sulphur combustum, & quod
relictum, flauum, fuerit: deinde frigidum, in
scutella aquae plena, toties lauetur, donec
auri colorem sumat, & seruetur ad vsum.
Quando autem quis vti volet, addat tantum
aquae rosarum, vel communis, in qua gum¬
mi Arabici dissolutum sit, quantum satis est:
haec misce, & fiat liquor aureus, ad scriben¬
dum, & pingendum. Quo cum scriptum, pi¬
ctumque fuerit, fricentur literae, dente aliquo
leuiter, quod cum alio molito auro, quo om¬
nes ferè pictores vtuntur, fieri nequaquam
potest. Caeterùm hoc secreto; veterum qui¬
dam vsi sunt, vt in quibusdam veteribus li¬
bris videre licet. Verùm in poliendo, animum
adhibere oportet, vt etiam papyrò superad¬
dita, fiat: deinde etiam absque papyro,
praesertim literis non ritè
lucentibus.
s 2