551
276 LIBER
Ad Gummi faciendum (quam Vernicem uocant)
pulcherrimum ad dictum aurum illustran¬
dum, & omnia alia opera, coloribus
infecta, & sine coloribus.
Recipe. Belzoinum, inter duo folia papyri, con¬
tritum optimè, idque in ampulla ponito, ac
tantum aquae vitae superfundito, vt ad tres,
aut quatuor digitos emineat, croci capillos
quinque. aut sex crassè contusos, vel integros,
& relinquatur per vnum, aut duos dies. Quod
cum factum fuerit coletur, quo cum opera
inaurata illustrare volueris, penicillo ea illi¬
nies, & fient lucida & pulcherrima. Haec ma¬
teria citò siccatur, arque in multa durarsecula.
Quòd si argenti folia conterere voles, facito,
vt suprà dictum est, nisi quòd loco sulphu¬
ris, sal accipiendum erit. Quae si gumini ope¬
ra illustrare voles, sumito medullę belzoini:
nempe partes illas albas in medio belzoini
consistentes, quantum satis est, addendo tan¬
tum aquae vitae, quantum suprà dictum est:
crocum autem non adhibebis. Hoc gummi
possunt illiniri varia, siue picta, siue non, vt
mensae, capsae, praesertim ex hebeni, aut nu¬
cum ligno: item coria, siue auro obducta, si¬
ue non: quoniam non solùm lucida efficit.
verùm etiam colores conseruat. Praeterea
cum statim exiccetur, neque pulueres, ne¬
que alias sordes admittit, quae vel panno,
vel