551
283 LIBER.
nacius fiat. Caeterùm atramentum pro im¬
primendis libris, ex solo fumo resinae confi¬
citur, vt suprà dictum est, addendo vernicis
liquidae quantum satis est, & coquendo pa¬
rum, fiat atramentum, vel liquidius, vel spis¬
sius, vt res ipsa poscere videbitur. Nam hye¬
me liquidius, ęstate firmius esse debet. Quòd
si liquidius efficere voles, adde plus olei li¬
ni: si verò durius, minus olei, & plus fumi,
meliusque coque. Verùm durius atramentum,
elegantiores efficit literas. Quòd si rubrum
atramentum conficere cupias, loco fumi, su¬
mito cinnabaris, optimè contriti, quantum
volueris: si verò viride, ęris florem accipito:
si coeruleum, vt paucis retro annis vteban¬
tur, sumito coeruleum Germanicum, vel en¬
chaustum vitreum, quod Venetijs habetur.
Reliqua fiant, vt in communi attramento
dictum est.
Liquor ad scribendum tanto candore praestans, ut
papyrum uincat, in eoque legi possit.
Sumito ouorum cortices optimè lotas,
easque super porphyrite, vel marmore, cum
aqua conterito, & in scutellam positas, sini¬
to, donec in fundo materia resideat: quo fa¬
cto, sensim auferatur aqua materiaque vel per
se vel ad solem siccetur, serueturque. Quando
autem vti voles, accipito gummi ammonia¬
si, exempta flaua cortice, quantum satis est,
ponatur