551
QVINTVS. 283
ponatur in aceto distillato, per noctem vnam,
donec dissoluatur: deinde coletur, cui adda¬
tur aliquantulum, praedicti pulueris, & fiat
liquor omnium albissimus ad scribendum
& pingendum. Hoc etiam liquore, primaria
quaedam foemina Itala ad faciem dealban¬
dam vtitur, propterea quòd absque vlla ali¬
qua laesione cutis, & dentium, ita faciem al¬
bam reddit, vt non illita, sed natura sic esse
videatur. Verùm si ad faciem vti velis, liquo¬
rem multò rariorem & tenuiorem esse opor¬
tet, vt melius penetrare & durare queat. Cae¬
terùm si ad hunc effectum aliquantulum tal¬
ci combusti, vt sequenti libro docebitur, ad¬
dideris, optimum feceris.
Puluis abstergens Atramenti maculas, uel literas
scriptas in papyro, quae res scitu est pulcherrima,
atque commodissima.
R. Cerussae optimè contritae,
Lactis ficuum sing. q. s.
Misceantur, & fiat massa, quae cum exiccata:
deinde rursus imbuta lacte, atque sic sexies
factum fuerit, fiat puluis & seruetur. Quan¬
do autem atramentum vel literas â papyro
auferri velis, sumito pannum linteum, aqua
imbutum: deinde expressum, ponatur super
atramentum, vel literas, tandiu, donec hu¬
mecta sint. Quod cum factum fuerit, puluis
praedictus, superaspergatur, relinquatur sic