551
QVINTVS. 285
quod reliquum est, abstergatur, & ad scriben¬
dum reddetur optima. Verum si posteaquàm
scriptum est, & exiccatum, puluerem aufer¬
ri desideres, aliquantulum cum medulla pa¬
nis fricetur, & absterget puluerem omnem.
Liquor ad formandas lineas, quae deinde, cum su¬
perscriptum fuerit, auferri queunt, ita ut nullo mo¬
do amplius appareant.
Sumito tartari ad albedinem vsque vsti
tantum, donec ad auellanae magnitudinem,
accedat, dissoluetur in scutella aquae plena:
deinde fiat colatura, cui adde lapidis lydij.
in tenuissimum puluerem contriti, tantum,
quantum satis esse videtur, misce & fiat li¬
quor ad formandas lineas, quas cum auferri
velis, fricetur papyrum cum medulla panis
duri, & auferentur, ita, vt ne vestigium qui¬
dem reliquum sit. quod est arcanum,
scitu dignum, & admo¬
dum vtile.
FINIS LIBRI [sic] QVINTI.