551
286
D. ALEXII PEDE¬
MONTANI DE SE¬
CRETIS.
LIBER SEXTVS.
Modus sublimandi Mercurij, siue argenti uiui, quo
utuntur aurifices, alchimistae, mulieres, atque alij.
Recipe. Argenti viui lib. j.
Ponatur in scutellam ligneam, addito aceti,
& salnitri pusillo, miscendo bene, atque mor¬
tificando: quibus factis addatur,
Salis communis contriti, lib. 7.
Salnitri in puluerem redacti y. iiij.
Aluminis vsti & triti, lib. j. 7.
Misceantur bene, & ponantur in cucurbitam
lutatam, ad collum vsque, & alembico superad¬
dito distilletur in cineribus, primò igne len¬
to, quousque humiditas omnis exierit, quae
conseruanda erit. Valet enim ad multa & va¬
ria, praesertim ad macerandum, & subigen¬
dum argentum viuum. Humiditate exempta,
augeatur ignis continuè, donec argentum
viuum conspiciatur album, id est, donec vi¬
deatur supra faeces manere, vt albus panis.
Quòd si velis vt plus ascendat ad collum
vsque, papyrum circum eam partem, quae fo¬
ris nuda apparet, ponito: deinde igne plus
aucto