551
292 LIBER
duarum aut trium librarum. In Germania
verò & Gallia inueniuntur quidam, gran¬
des facientes massas, quas in Italiam adue¬
hunt. Quare cum ipsi occultum hoc teneant,
nos ad communem vtilitatem, in publicum
edere voluimus. Sumito argenti viui; part.
ix. sulphuris citrini, part. ij. quidam sumunt
iij. alij. iiij alijcum argento viuo aequant pon¬
dera. Nam ad pingendum, sulphuris copia
obesse nihil potest, quin potius, cinnabaris
accendit ruborem: ad alia verò, tres aut qua¬
tuor vnciae sulphuris, in singulas argenti vi¬
ui libras, satis sunt. Sulphur in patella, siue
olla aliqua ampla, ad ignem ponatur, vt li¬
quescat, liquatum ab igne remoueatur pau¬
lulum: deinde posito argento viuo in pan¬
no aliquo, addatur sulphuri, sensim compri¬
mendo pannum, & continuò miscendo, do¬
nec optimè permistum, frigidumque fuerit.
His optimè mistis & frige factis, materia exi¬
matur, contundatur, atque subtilietur contera¬
tur: deinde cribretur, & fiat puluis, de quo su¬
mito tantum, quantum volueris, & ponatur
in amplam cucurbitam vitream, luto sapien¬
tiae obductam. Verum cucurbitam plenam
esse non oportet, sed ad quartam solum par¬
tem. Quibus factis, ponatur cucurbita in for¬
nace, super cineribus, & coquantur, primo
igne lento per horas tres, deinde aucto. Ve¬
rum si magnam copiam efficere voles, adde
sensim