551
SEXTVS 293
sensim puluerem alium, miscendo semper ba¬
culo aliquo cucurbita continuè super igne
stante. Sed vt res perfectè fiat, infundibulum
in cucurbita situm esse oportet, per quod ba¬
culus, in suprema parte, circum luto obdu¬
ctus, ita vt infundibuli os, cum demittitur
baculus obturet, quo continuè materia per
misceri queat. Quibus factis, ac primò pul¬
uere ad ignem, per horas quinque cocto, do¬
nec vel omnino, vel pars aliqua eius subli¬
mata fuerit, addantur duo cochlearia recen¬
tis pulueris, calidi, attollendo baculum, vt in¬
ijci queat: deinde rursus demittendo. Poni¬
tur autem baculus, vt alius puluis inijci va¬
leat: nam nisi poneretur cucurbitae os, ita à
puluere adhaerente obstrueretur, propter
sublimationem, vt alius addi non posset. At¬
que in hoc tota ars consistit, ad conficiendas
massas, quantum vis magnas. Si enim mate¬
ria simul inijceretur, tunc antequàm mate¬
ria sublimaretur, cucurbita ipsa fornaxque
liquesceret. Quare per partes ponenda erit,
vt cum prima pars cocta, atque cucurbitę cir¬
cum adhaeserit, alia addatur, atque in fundo
cucurbitae coquatur, donec itidem vt prima
adhaereat atque rubescat. Atque sic continuè
addendo puluerem, fiet massa cinnabaris in
signis, cuius in medio foramen erit, à baculo
contractum. Quòd si foramen quoque obtu¬
rare voles, addito puluerem, baculo prius
t 3