551
312 LIBER
per quod metalla fundi possint, relinquatur,
Si vero numismata plura duobus fuerint,
sui sint singulis canales, qui ab ore, sine me¬
dio canaliculo, metallum, ad singula numis¬
mata deferant. Nam illud cauendum est, ne
à numismate in aliud numisma metallum
transeat. Quibus factis, sumito praedictę ter¬
rae, optimae cribratę quantum volueris, po¬
natur in catinum maximum, superinfunden¬
do sensim aquam magistram, donec tantùm
humescat, vt inter manus compressa, mini¬
adhaereat, sed siccae farinae instar, pugno
compresse, remaneat. Hanc in hunc modum
subactam, super numisma, in ipsis typis po¬
natur, comprimendo optimè digitorum par¬
te carnosa: deinde manibus, id quod melius
fiet, si alteram quoque tabulam superimpo¬
nas: deinde instrumento aliquo scindente,
& regula, terra circa formam adhaerens, &
redundans, aequaliter, diligenterque aufera¬
tur. Quo facto, pannus è lana superponen¬
dus: deinde tabula, & sic strictè ambabus
manibus typi inuertendi: deinde ablata ta¬
bula superiore, si quid adhaeserit, pede lepo¬
rino, probè & leuiter eximendum. Pòst, alte¬
ra formae pars sumenda, atque eadem terraim,
plenda, comprimenda optimè, vt prius, fer¬
roque ad aequalitatem reducenda. Deinde fer¬
ri acumine, superior formae pars, parum at¬
tollatur, manibusque dextrè auferatur, ita, vt
numisma