551
SEXTVS. 313
numisma eximi possit. Quòd si facilè auferri
non possit, subtilis pennae aculeo, circum le¬
uiter attollatur, vel etiam cultelli acumine
decussatim percutiatur, quo obuerso typo
auferri queat. Si verò numisma perfectè ex¬
pressum non videretur, rursus sub praelo, in¬
ter duas tabulas, vt prius conprimatur. Qui¬
bus omnibus factis, ferro aliquo curuo scin¬
dente, circino & regula, canalibus disperti¬
tis, ad ignem siccentur, mox bombyce, oleo
& terebinthina imbuto, atque accenso, afflen¬
tur fumo: postea si quid fumi superflui reli¬
ctum sit, leporino pede tollatur. Quòd si me¬
talla infundere voles, inter duas tabulas, vnà
cum pannis, sub praelo ponito, comprimen¬
do aliquantulum: deinde metallum liqua¬
tum inijcito (si fuerit argentum, vel aes al¬
bum, cognoscitur ex suo splendore & clari¬
tate: si verò stannum, stuppa vel charta inie¬
cta, comburitur) & optimè hinc inde fluet
nisi stannum fuerit: tunc enim sublimati cen¬
tesima, & antimonij octaua pars inijcienda
erit: sic enim non solùm optimè fluet, sed du¬
rius quoque metallum efficitur. Porrò fri¬
gefactis typis, numisma dextrè eximatur, ac¬
seruetur. Quòd si alia efficere voles, iterum
formae fumo erunt afflandae: deinde sub prę¬
lo comprimendae, vt antea iam est dictum:
hocque faciendum toties, quoties alia numis¬
mata efficere voles. Caeterùm si formę non¬
v 5