551
SEXTVS 319
Redigantur in puluerem tenuissimum, co¬
quanturque in aqua communi, qua cum fer¬
rum prius mundatum, leuigatumque, deinde
intinctum fuerit, superaddantur auri folia,
deinde siccetur ad ignem, leuigeturque lapide
hematite, vt mos est. Si verò auro, argento
viuo resoluto, argentum inaurare velis au¬
rificum more, adde supra dictae aquae, floris
aeris z. j. sublimati y. 7. misceantur, & cum
liquandiu efferbuerint, ferrum in dicta quoque
aqua ferueat. Quòd si prae magnitudine fer¬
rum aqua tegi non posset, optimè cum dicta
aqua feruente fricetur, & sic ad aurum, argen¬
to viuo dissolutum, accipiendum accende¬
tur. Hoc autem quomodo fiat, in libro prae¬
cedente, capite de auro conterendo docui¬
mus. Cęterùm ferrum iam auro obductum,
ad ignem lucerna, vel sulphure, more aurificum,
vel cera, vt in Germania fit (quod longè me¬
lius est) infumetur. Nos vero modum melio¬
rem, perfectioremque; quàm in Germania,
alijsque in locis fit, infrà docebimus.
Ad Ferrum, argentumque aeris colore tingendum,
quod ad inaurandum multo melius est, diutiusque
auri colorem retinet.
Certissimum est aurum in album ferrum
argentúmue inductum non ita bene appare¬
re, quàm in aes: propterea, quòd vbi vel tan¬
tillum ferrum detegi, siue aurum absumi in¬