551
320 LIBER
capit, illico ferri argentiue color apparet, in
rubro autem colore, non ita detegitur. Itaque
quidam periti, & iudicio praediti, lignum aut
huiusmodi materiam non rubrica, vt plerique
omnes faciunt, sed fuluo quodam aureoue
colore, solent cotegere. Nam tametsi aurum
tempore, aliqua in parte vanescat, non ita vt
in rubro, multo etiam magis in albo, facilè
dignoscitur. Hoc quoque ipsum in ferro ar¬
gentoue inaurando comodè fieret. Verùm
vt haec nunc missa faciam, ad aeris colorem
ferro argentoque inducendum, fiat hoc modo:
Recipe. Floris aeris
Vitrioli
Salis ammoniaci, sing. q. s. est.
Redigantur in puluerem subtilissimum: de¬
inde in aceto forti coquantur per semi horam,
imox ab igne auferatur, immittaturque fer¬
rum, vel argentum, vase optimè cooperto,
tandiu, donec frigescant: atque sic habebis
ferrum aeri simile, aptissimum ad aurum re¬
cipiendum.
Aqua, uel tinctura Adamantibus tam ueris,
quàm adulterinis, siue ex sapphiro fa¬
ctis, subijcienda.
Recipe. Fumum ex candela, sub pelui contectum,
& cum oleo mastichino fiat mistura,
quae in annuli pala adamanti
subijciatur.
Quomodo