551
SEXTVS. 321
Quomodo Sapphiri albi, in Adamantes
commutentur.
Hoc secretum gemmarum, commune es¬
se videtur: nam vno tantummodò ferè om¬
nes vtuntur, qui quidem mihi non improba¬
tur. Verùm vbi eum, quo vtuntur ipsi, po¬
suero, alium multo praestantiorem apponam:
Primum omnium scobem ferri auriue su¬
munt: maior tamen pars auri scobe vtitur
credunt enim ad hoc aptiorem esse, quòd ma¬
ioris sit pretij, sed falluntur cum ferri scobi¬
na longè sit aptior. Hanc scobem in crucibu¬
lis ad ignem ponunt; donec non liquescat
quidem, sed candere rubereue incipiat. De¬
inde sapphiros diluti coloris, & albicantes in
ea sepeliunt, sinuntque non diu: mox exemptos
(siquidem verùm adamantis colorem non¬
dum attraxerunt) rursus imponunt: hocque
toties faciunt, donec verùm perfectumque
acquirant colorem. Quo facto, in annulis li¬
gant, vbi prius pala eorum, praedicta mistu¬
ra illita fuerit.
Aliud ad idem, multò perfectius.
Recipe. Enchausti albi, quod Smaltum vulgò
vocant, subtilissimè contriti.
Scobis ferri auriue, sing. part. j.
Misce, deinde sapphirum sumito, & sinaltò
puro, cum saliua in pastae formam redacto,
x