551
SEXTVS. 327
vas, in cuius fundo aliquantulum salis com¬
munis, non praeparati inspersum sit, & super
salem argenti frusta collocato, atque ita ordi¬
ne, argentumque, quantum fuerit, ponatur, vt
semper supra, subterque argentum sal sit, argen¬
tique postremus ordo, sale tegatur multo. His
omnibus factis, papyro crucibulum coope¬
riatur; lutoque bene obducatur, ita vt in me¬
dio paruum aliquod foramen relinquatur:
deinde exiccatum, ponatur inter carbones
accensos plurimos, per horas saltem quatuor,
super crucibula, satis etiam carbonum. Dein¬
de vbi refrixerit, aperiatur, argentique laminę
siue bracteae eximantur, quae si digitis fran¬
gantur crustae panis ritu, tunc satis vstae esse
apparent: si verò fragiles non sint, rursus in cru¬
cibulo cum sale, vt iam est dictum, cremen¬
tur: verùm melius erit, si ter saepiùsue vran¬
tur. Quod cum factum fuerit, argenti lami¬
nae optimè conterendae: deinde in aqua cali¬
da puluis lauandus erit, qui cum residuum
fecerit, aqua sensim auferenda, mox alia su¬
perinfundenda, atque toties lauandus, donec
aqua prorsus insipida salsedinisque expers
fuerit. Atque sic habebis argentum contritum,
minore quidem pondere, sed purius, fixius
& durius, vt propè auri naturam habeat,
quod ad plurima valet, modò eo quis rectè
vti queat. Caeterùm comburitur etiam cum
talco, loco salis, nisi quòd tum minimè aqua
x 4