551
328 LIBER
calida lauandum sit. Sunt praeterea quidam,
qui argentum cum sale, vel talco, duodecies,
vel quindecies vrunt, vt perfectius & durius,
euadat, tincturamque facilius recipiat. Porrò.
vritur quoque, siquidem in crucibulo argen¬
tum liquefiat, addaturque in singulas argenti¬
vncias, libra vna sulphuris contriti. Nam hoc
modo melius consumitur argentum, atque
perfectius euadit, quàm sale & talco: praeser¬
tim si sulphur prius fuerit fixum, aut sineg¬
matis lixiuio purgatum. Atque hic est pri¬
mus modus.
Secundus urendi Argenti modus.
Recipe. Aquae fortis, superius praeparatae, ex
salnitro, & alumine, part. iij. scobis, vel folio¬
rum, vel laminarum argenti, part. j. ponatur,
aqua in phialam aliquam oblongi colli: de¬
inde argetum, & subitò feruere videbis, prae¬
sertim si bona fuerit aqua, relinquanturque
tandiu, donec feruere desinat. Quod si aqua
fuerit debilis, neque ferueat, ad ignem admo¬
uenda erit aliquantulum, manuque tenenda
erit phiala, & super cineres ponenda cali¬
dos, vel ad fornacem tandiu, donec satis
bullierit, totumque argentum erit absumptum,
quod erit, si aqua tota viridis fuerit, & argen¬
ti nihil infundo resederit. Quod si aqua non
probè vsta sit, infundo calcem candidissimam
cernere licebit, vel si in argento aliquid auri
sit, tunc