551
SEPTIMVS. 341
neo ad solem, per dies quatuor vel sex. Hoc
autem medicamentum facit, ne cibus in ven¬
triculo corrumpatur, & per consequens oris
anhelitum foetentem emendat.
Ad Ventriculi imbecillitatem.
Recipe. Abrotani
Rutae
Pulegij
Menthae sing. m. j.
Vini albi optimi, mensuras duas.
Mellis albi lib. 7.
misceantur & coquantur, quantum satis est,
addendo cinnamomi, garyophyllorum con¬
tritorum, sing. y. 7. deinde coletur, & in vase
vitreo ad vsu seruetur. Hujusmodi enim po¬
tio ventriculum roborat, siquidem manè, te¬
pidam, tres digiti sumantur. Verùm à nimio
eius vsu abstinendum est.
Ad Ventriculi imbecillitatem, si cibum reti¬
nere non possit.
umito mala cotonea optimè mundata,
atque in aceto optimo cocta: deinde contusa,
quibus addito sinapis contriti, & misceto,
Quum autem vti voles, super linteum poni¬
to: deinde garyophyllorum tritorum aliquan¬
tulum super aspergito, & stomacho
semel vel bis, calidum applicato,
& sanabitur,
y 3