551
342 LIBER
Ad Callos & uerrucas.
Recipe. Cerae nouae
Floris aeris
Cerussae sing. y. j.
Sublimati y. 7.
Alumini vsti z. ij.
Olei rosacei y. ij.
Terantur, deinde misceantur, & fiat vnguen¬
tum ad ignem lentum. Vt autem calli tollan¬
tur, prius in aqua vel lixiuio mollescant: de¬
inde benè radantur, mox vnguentum super¬
addatur. Quod cum saepius iteratum fuerit,
euanescent.
ALIVD.
Recipe. Farinae ex lini semine
Anethi, sing. q. s. est,
misceantur, & fiat pasta aliquantulum dura,
quae saepius super callum posita, breui tem¬
pore eum expellet.
ALIVD.
Pannus liniatur cera viridi: deinde callo
saepius applicetur. Verum callos prius euul¬
sos, deinde rasos, seu leuiter incisos esse
oportet.
Aliud, ad Verrucas & callos.
Sumito semperuiuae maioris, ab exterio¬
ri pellicula mundarae, q. s. est, quae si callos
manè & vesperi, sexies vel decies superpo¬
natur