551
SEPTIMVS. 399
qui prius calfactus super maculas ponatuar
ad solem donec nigrescat, quod vbi fieri vi¬
deris, illico abijcito, nouumque imponito:
idque toties facito, quoad videris puluerem
non iam nigrescere, atque sic maculae absque
coloris detrimento delebuntur.
Ad Pilos sub axillis, sudoremque extergen¬
dum, rarum.
Recipe. Lithargirij in puluerem redacti, q. s. est
ponatur sub axillis, vel sub alijs huiusmodi
partibus, quae sudare, maleque olere solent, af¬
fricando bene, & citò sudorem exiccabit, pi¬
los breui tempore absterget & explicabit:
bonumque odorem conciliabit. Quòd si quis
hoc puluere diu vtatur, sudorem illum sup¬
presserit: neque vlla in parte laeserit, neque cu¬
rim, neque subuculam maculis infecerit: atque
hoc medicamentum eo est admirabilius, quod
nemo existimaret in simplici puluere tantam
esse virtutem.
Aqua, ad Dentes dealbandos.
Recipe. Salis communis contriti lib. j.
Aluminis in pollinem redacti y. viij.
Salnitri triti y. 7.
Saluiae incisae
Lentisci incisi sing. M. j.
Rubrorum è rubis, in saepibus nascen¬
tibus scutellam dimidiam,