551
400 LIBER
misceantur, & in cucurbita vitrea distillen¬
tur, quousque omnis aqua emanarit. Aqua au¬
tem extracta, vas recipiens mutetur, ignisque
augeatur, donec pars subtilior validiorque
exierit. Quod si hanc priori addas, minus for¬
tis reddetur: seruetur in vase vitreo, firmo.
Quando autem vti voles, dentes prius cul¬
telli mucrone à faecibus, lapillisque circum
haerentibus mundentur: deinde praedicta
qua cum lentisci stylo, vel alio aliquo fricen¬
tur benè, & subito eboris instar absque aliqua
laesione albi reddentur: ipsaeque gingiuae cor¬
roborabuntur.
Aliud festiuum.
Sumito castaneę ericium, maturum, eumque
siccato & in puluerem redigito: seminis item
vrticae tantundem, pariter in tenuissimum
puluerem redactum misce. Hoc puluere si¬
quis dentes perfricuerit, tantum sentiet in¬
gingiuis ardorem, tantumque humoris in ore
redundabit, vt vix os possit claudere. Nihil
tamen nocebit: ac modica rosarum aqua &
candido saccharo, si os abluerit, ardor om¬
nis cessabit.
Color Viridis, smaragdo similis.
Recipe. Olei communis, lini, vel clari, lib. j.
Aluminis contriti lib. 7.
misceantur & in olla ponantur ad ignem, do¬
nec alumen resoluatur, de inde addatur flo¬
ris aeris