354
LIB.
II.
ALCHEMIAE
TRACT.
II.
Eodem
pertinet
&
quicquid
est
aromaticum,
vt
radices,
cortices,
li¬
gna,
semina,
fructus,
folia,
flores,
&c.
Sic
concinnatur
aqua
cinamomi
&
similium,
&c.
AQVA
CINAMOMI.
Recipe
cinamomi
optimi,
fractique,
tunde
in
mortatio
aspergendo
aliquid
aquae
rosaceae.
Pone
in
cucurbitam
vitream.
Affunde
ad
libram
ci¬
namomi
ciuilem,
mensuras
duas
aquae
rosaceae,
&
maluatici
sesquimensu¬
ram.
Macera
in
calore
per
triduum
indies
semel
agitando.
Destilla
in
bal¬
neo.
Aquam
primam
seorsim
cape:
est
enim
optima.
Secundam
item
seor¬
sim,
vt
&
tertiam.
Secundae
vsus
potest
esse
ad
macerationes
pro
menstruo.
Exit
&
quarta
coloris
rubri:
sed
in
cineribus
vel
arena.
Vel
ex
sententia
Cratonis:
Cinamomi
festucas
loca
in
sacculo;
suspen¬
de
in
olla
vel
cucurbita
super
aquam,
quam
tamen
non
attingat.
Olla
po¬
natur
in
aquam
feruentem,
vt
&
ea
aqua,
quae
in
olla
est,
bulliat,
&
vapore
benè
irriget
cinamomum
in
sacculo.
Tere
postea,
&
si
opus
est,
adde
ali¬
quid
aquae
vt
pasta
fiat.
Destilla
in
balneo.
(Quidam
macerant
aqua
boraginis
vel
rosacea,
vel
melissae,
buglossae,
en¬
diuiae,
&c.
Quidam
ad
scobis
libram
vnam,
affundunt
aquae
sesquimensuram,
&
per
gradus
ignis
destillant
aquas
quatuor.
Prima
est
cinerea,
secunda
lactea,
tertia
incipit
flauere,
quarta
erubescit.
Alembicus
refrigerandus
est
pannis
madidis.
Nonnunquam
in
vesica
ahenea
destillatur;
sed
cauendum
est
empyreuma.
Aqua
lentè
lento
igni
debet
profluere.)
Ad
exemplum
aquae
cinamomi
destillantur
&
charyophylli,
nux
mo¬
schata,
&
similia.
Ita
sit
aqua
ligni
guaiaci:
Scobem
eius
aquae
fumariae
macerando,
&
postea
destillando
in
balneo.
Huc
pertinent
&
ossa
&
cornua,
quae
similiter
in
scobem
rediguntur,
&
in
sua
aqua
vel
vino
macerantur,
destillanturque.
Aqua
radicis
angelicae:
Radicis
angelicae
optimae,
recentis,
siccae
li¬
bram,
contunde
crasse.
Loca
in
vase
vitreo,
&
affunde
aquae
fontanae
tres
mensuras.
Macera
vase
clauso
per
sex
dies.
Destilla
in
arena
per
gradus
pri¬
mum
&
secundum.
Cum
mensura
vna
exit,
cessa.
Si
perrexeris,
sequetur
oleum
cum
phlegmate.
Sunt
&
alij
modi.
Ita
aqua
rad.
Iridis
aut
gentianae:
Affunde
vinum
ad
duos
digitos.
Di¬
gere
ad
vaporarium
per
mensem.
Destilla
in
balneo.
Recipe
radic.
pyrethri,
macera
in
aceto,
vel
spiritu
vini,
destilla
in
ci¬
neribus.
Recipe
grana
iuniperi,
vel
lauri
baccas,
tusis
misce
vini
fecem.
De¬
stilla
post
digestionem.
Sic