469
355
DE EXTRACTIS.
Sic & plantae siccae, absynthium, serpillum, ruta, &c. Aliquo dictorum
modorum apparantur, & absynthij summitates macerantur spiritu vini, &
per vitrea organa destillantur, destillato additur maluaticum.
Quod si res siccae sunt qualitatis frigidae, pro menstruo potissimum
est fontana, eaque si penetrantior, requiritur destillata. Ita flores violarum sic¬
ci, flores rosarum, nenupharis, herbae oxalidis, &c. Destillantur, & adhiben¬
tur infusiones crebrae, rebus mutatis, &c.
Affinis siccis rebus est destillatio carnium siccatarum, vt si renes scin¬
ei, castorium, mumia, &c. Sint destillanda. Macerantur in vini spiritu, vel vi¬
no, aut aqua competente, &c.
TRACT. II. CAPVT XXX.
De aquis herbarum humidarum recentium, & quae
similia sunt.
Duplex hîc solet obseruari ratio. Herbae tota substantia (vel ea parte quae
in praesens suppetit) tunduntur, & in aqua copiosiore macerantur, vel
pro consistentia rei, ita vt nunquam duos digitos excedat duntaxat: & obser¬
uandum est, quod si humidae frigidae sint res, aqua sumatur: sin calidae siccae,
vinum vel aqua ter destillata, aut ros destillatus, &c.
A copiosiore aqua vix tertia pars abstrahitur. Exemplo est aqua cicho¬
rij, chelidoniae, &c.
Radices & herbam cichorij medio Maio lecta duodecim librarum tun¬
de vel incide minutim. Affunde fontanae libras viginti, macera per diem, de¬
stilla ex vesica libras duntaxat octo. Quod si herbae potentia sunt aromaticae,
potest repeti infusio, aut etiam denuò radices vel semina iniici & destillari.
Sed infunduntur res aridae, triens scilicet in libra vna, in balneo per horas
24. & destillatio peragitur calore leuiore: sin frigidae sunt, non repetitur de¬
stillatio.
Sed huic modo in aromaticis praesertim praefertur alius. Res recentes
succulentae incisae minutim, tusaeque macerantur in suo succo per noctem,
vel pro rei natura. Collocantur postea in cucurbitis, & destillantur seu bal¬
neo, seu cineribus lentis, seu in furno cacabario, calore vaporoso.
Ita longè efficacior fit aqua rosacea, si tusi flores absque menstruo, aut
eo saltem pauco, ita vt tantum irrigentur, destillentur modico calore bal¬
nei, quàm si copiosa perfundantur aqua. Si frigorifica vis petitur potius, sa¬
tis est vna destillatio, praecedente irrrigatione ex aqua fontana, vel rosacea
veteri. Sin vis confortans & odor, plures fiunt infusiones in destillato. In¬
fundi verò debent rosae siccae moschatae, & tunc etiam solet addi parum pul¬
ueris chariophyllorum, vel aqua eorum. Destillata aqua insolando rectifi¬
catur.
Ita
aaa 3