551
446 LIBER
cum oleo misce, & pone super vnguem, sinè
dubio cadet. Passulae cum oppopanaco con¬
tusae, scabras vngues eradicant. Atriplex si¬
ne iniuria vlceris, vnguem scabrosum de¬
trahit.
Gutturi spinae & alia infixa ut extrahi possint.
Gargarizet oleum cùm aqua salsa, & de¬
tur succus centrigalli ad bibendum: vel ex¬
hibeatur acetum cum thymo, & post haec
gargarizet aquam calidam. Quod si haec non
conferant, frustum carnis vaccinae elixatae
liga cum filo forti, & deglutiat patiens, tenen¬
do aliam extremitatem fili in manu, & cum
deglutierit carnem, trahe filum subtili extra¬
ctione, & cum eo extrahetur, quod est infi¬
xum gutturi, siue sit spina, aut aliquid simile¬
Ad festucas, ac puluisculos aliaquè oculis infesta,
quae foris incidunt, ut eximenda.
Orminum, centrumgalli officinis dicitur,
cuius semen festucas, ac puluisculos aliaque
oculis infesta eximit vi attractoria. Siqui¬
dem illud oculo admotum per ambitum il¬
lius quaquauersum voluitur, absumptoque
humore, ac discussa caligine, turgidum egre¬
ditur, ac velut tenui membrana obdu¬
ctum. Ipsa vero herba contrita
culeos spinasque extrahit.
FINIS LIBRI SEPTIMI.
D. AL