469
358
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. II.
TRACT. II. CAP. XXXI.
De aquis gummatum.
Gummi, resinae, lachrymae, & quae huius sunt classis, essentiam in oleo
habent potius, itaque oleum ex eis quaeritur magis quàm aqua.
Quia verò licet plurimum humoris alimentarij & elementarij in coa¬
gulatione diuaporauit, tamen adhuc aliquid habent sibi vnitum: itaque solet
& ex illis aqua elici, maximè verò tunc, quando & oleum, antecedit enim
leum.
Per se si destillentur, parum aquae praebent, & producitur ea igni len¬
tissimo in vitreis organis vapore balnei. Resinae humidae aquae plus exhi¬
bent, sed quae ad spirituum naturam inclinat. Itaque tunc comparatur, cùm
spiritus: & nomine phlegmatis solet designari.
Sic in cera dum oleum fit, aqua per retortam exit.
AQVA LASERIS VEL STYRACIS,
& similium.
Gummi pulueratum perfunde aqua rosacea ad duos digitos. Macera
loco tepente per dies septem, destilla per balneum, destillatam insola.
Aqua gummi cerasiorum: Gummi hoc contunde, pone in fimo humi¬
do calido, vel in balnei vapore, vel inhuma per mensem, postea destilla len¬
tissimo balneo, & exit aqua. Oleum sequetur si cohobaueris, vel egeris vt
suo loco dictum est.
Eadem ratio est in sulphure, succino, & similibus: si enim per se destil¬
les succinum sine aque ros. prodit aqua, sed oleum corrumpitur, lentescit, ni¬
grumque euadit.
Sic aqua destillatur ex fuligine fornacum.
Aqua sachari destillatur per retortam capacem, egreditur turbida quia
flatuosum. Omnis quae exugi potest, miscetur arena siccissima purissimaque
tanta, quanta imbibitur aqua. Destillatur in balneo Mariae. Septies labor re¬
petendus cum noua arena est, & tandem inclarescit. Prima destillatio fit in
cineribus.
TRACT. II. CAP. XXXII.
De aquis stillatitiis ardentibus.
Aquae stillatitiae ardentes sunt, quae minus habent aquositatis, adeo¬
que ad spiritus oleosos accedentes inflammari possunt.
Nondum tamen ab omni aquositate crassiore penitus sunt liberatae:
itaque & non totae conflagrant, sed relinqunt post se vestigium aquae, & per¬
turban¬