469
359
DE EXTRACTIS.
turbantur [sic] nonnihil, neque ita penetrant, nec sunt pingues. Vnde & ab oleo
& spiritibus distant: vt quasi sint oleum vel spiritus aquositate subtiliori co¬
piosa exactè permisti, ob quam mistionem etiam igneae censentur, & in¬
iuria frigoris elementaris, nisi elementaris aquositatis multum habeant,
non congelascunt.
Eaedem nonnunquam elaborantur subtilius, ita vt ferè assequantur
naturam spirituum & quintae essentiae vini & oleorum. Infrà tamen adhuc
paulò subsistunt. Et harum nota est, non relinquere post se vestigium infu¬
scans stanneum nitorem. Cumque vulgares semel atque iterum destillentur, hae
per quatuor alembicos exiguntur. Vnde & in menstruorum censu spiritus
officio funguntur, suntque soluentes. Subtilissimae aquarum ardentium sunt,
quae primò exeunt, & dum alembicus inuisibiles spiritus habet & pellucet.
Cum verò obnubilatur, vel bullae & riuuli per rostrum decurrunt, phle¬
gma adest.
Res ex quibus destillantur sunt, feces vini, cereuisiae, & aliarum potio¬
num inebriantium. Postea etiam liquores ipsi inebriantes, insuper fructus,
vt triticum, auena, hordeum, oryza, siligo, lolium, lignum & baccae iuniperi,
fermentum, castaneae, glandes faginae, &c. Omnino vegetabiles potissimum,
quibus cum vaporosa aquositate etiam multum est spirituum acrium, &
dor grauis.
Aqua ardens ex vino ita efficitur: Vinum bonum infunde vesicę aheneę,
accommoda alembicum vitreum cum canalibus per dolium refrigerans in
receptaculum ductis. Sit autem tertia pars vacua: ignem subijce lenem, &
caue ne ebulliat vinum: destillando tertiam partem duntaxat excipe, si prae¬
sertim ad morbos requiris, eamque ter destillando corrige, semper crassiora
relinquendo, ad suos vsus, & tertiam extrahendo: ex reliquijs primę destilla¬
tionis fit acetum: ex secundae & reliquarum, menstrua, vel etiam externorum
morborum remedia. Nonnunquam decima duntaxat pars elicitur, eaque ac¬
cedit ad spirituum praestantiam, aliàs & dimidia.
In hac aqua variatio est. Quidam pileum cum duplici rostro ex aere admo¬
uent: alij alembicos quatuor cum totidem rostris, ita vt alter alteri sit impositus,
mnesque pertusi praeter summum, ex quo optima aqua prodit: ex reliquis grauior &
deterior.
Nonnulli sedecim mensuras imponunt, & cucurbitam seu vesicam ad me¬
dias implent. Destillant primò partem vnam, post mutant receptaculum, illamque
seorsim notant & seruant. Alio receptaculo capiunt aquam secundam, & vim ex¬
plorant gustu, vel ex igni argumentum sumunt. Si quid adhuc virium est, tertiam
seorsim concipiunt, donec senserint nihil subesse virium. Hoc absoluto. phlegma ef¬
funditur, vt fiat acetum, & opus repetitur in noua materia sedecim mensurarum.
Aquas seorsim exceptas, sigillatim corrigunt denuò destillando igni lentissimo: se¬
cunda destillatio sit tantum ad medias in vnaquaque parte. Rectificantur ad solem,
bbb
vel