469
362
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. II.
Succi expressi liquidi, vt succus cerasiorum, ribes, & similium, destil¬
lantur ferè vt fructus humidi. Inspissati pertinent ad ea, quae praemacerata in
menstruo solutaue destillantur.
TRACT. II. CAP. XXXIIII.
De aquis stillatitiis ascensoriis mineralium.
Ex omnibus è quibus sal alkali fieri potest, mediante hoc etiam aqua
quaedam conficitur, sed tenuis & phlegmatica. Itaque non in multis per
se inuenire est aquam essentialem specificam.
Quae verò mediante menstro seu aqua soluente aquam praebent, par¬
ticulam essentiae in menstruum deponunt, de quo aliquid remanet. Ita
etiam si aqua ex deliquio salis per raphanum, in quo restincti sint lateres,
conficiatur.
Ita ex omni minerali facies aquam, si id redigas in calcem solubilem,
quam solutam digeras cum duplo vini spiritu, posteaque destilles ali¬
quoties.
Ex antimonio fit aqua purgans in hunc modum. Stibium cum aequa
parte nitri calcina in reuerberio per dies quindecim. Affunde aquam arden¬
tem ad tres digitos. Digere, destilla.
Aqua aluminis dulcis: Destilla alumen, refunde liquorem, macera, de¬
stilla, & repete hoc donec figatur. Solue in liquorem per deliquium, putre¬
fac per mensem, destilla, exit aqua dulcis instar sachari. Paracelsus.
Aqua vitrioli: Destilla vitriolum crudum, praeparatum tamen soluen¬
do, filtrando, & coagulando. Aqua exiens, aliàs quidem respectu spiri¬
tus est phlegmatica: habet tamen etiam aliquid essentiae, sed duntaxat ex¬
terni vsus. Fortior euadit, si ter quater ue refusa fecibus destilletur.
Affinis his est aqua tartari: Tartari libras quatuor destilla per retor¬
tam cum receptaculo magno, quomodo spiritus eliciuntur, exit oleum cum
aqua. Abstrahe aquam in balneo per rectam cucurbitam. E libra exeunt
aquae vnciae duae vel sescuncia: datur drachma cum aqua fumaricè ad febres,
scabiem, gallicam, hydropem, &c.
Aqua Mercurij: Stanno liquefacto, cùm iam incipit indurari, in¬
funde parem hydrargyrum, & bene subige in amalgama. Adde tantun¬
dem hydrargyri sublimati. Tere optimè in marmore, tritum destilla in
quam. Haec di [unclear] estigio interficere. Potes eam facere etiam
exsolus [unclear] allis dictum est.
Aqua calcis: Misce calcem viuam cum onorum albo, tere in mar¬
more, digere per horas viginti quatuor, destilla, exit liquor crassus. Col¬
loca