363
DE
EXTRACTIS.
loca
in
humido
aëre
per
biduum.
Destilla
iterum.
Vsus
eius
est
ad
teneram
cutem
faciendam,
&
contra
scabiem.
Aquae
gemmarum:
Redigantur
in
calcem
modo
magisterij.
Soluantur
in
liquorem.
Addito
vini
spiritu
digerantur;
destillentur
cum
cohobijs,
do¬
nec
aqua
tincta
gemmarum
viribus
exeat.
Vel:
Gemmae
soluantur
per
acetum
aut
aquas
saxifragas.
Solutum
de¬
stilletur.
TRACT.
II.
CAP.
XXXV.
De
aquis
stillatitijs
descensorijs.
HAE
sunt,
quae
per
descensum
destillando
extrahuntur,
è
rebus
plaerum¬
que
tenuioris
substantiae,
quales
sunt
flores,
herbae
tenerae,
fructus
&
carnes
molles,
&c.
In
quibus
plurimum
destillatio
procuratur
per
ollam
&
sartaginem,
etiam
colore
interdum
seruato.
Variat
tamen
administratio.
Aqua
fragorum:
Fraga
matura
consperge
sacharo,
&
tunde
in
pul¬
tem,
quam
impone
ollae
linteo
obductae,
adhibitisque
prunis
per
sartagi¬
nem
destilla.
Hoc
modo
violarum
flores,
cichorij,
borraginis,
&c.
Destillamus:
ita
paratur
aqua
polygoni,
hyperici,
&
similes.
Aqua
caltharum:
Phiolam
imple
floribus
caltharum
concisis.
Ob¬
ijce
glomerem
fili
ferrati.
Destilla
per
descensum
ad
solem.
Ita
fit
aqua
cum
colore
sui
floris.
Sic
flores
verbasci,
buglossae
&
alij
aquam
desudant:
item
flores
rosa¬
rum
cum
musco
destillantur
per
balneum
descensorium
in
aquam.
Aqua
ranarum:
Ranas
purgatas
&
tusas
per
duas
ollas
igni
circulato¬
rio
destilia.
Vsus
aquae
est
ad
lepram.
Ita
sit
aqua
ex
taleolis
scyllae,
ad
mures
occidendos.
Aqua
florum
cichorij
aliter:
Vittam
muliebrem
crinalem
suspende
in
vitro
ad
medium.
Imple
flaribus
concisis
tusisque
Occlude
operculo.
Vi¬
trum
in
aquam
frigidam
pone
ad
medium.
Destilla
ad
solem,
&
defluet
aqua.
Aqua
florum
pruni
syluestris:
Flores
purgatos
tusosque
destilla
per
lin¬
teum
super
ollam
expansum.
Aqua
terebinthi:
Resinam
pone
in
vase
ligneo
fundi
rarissimi
&
po¬
rosi
(quale
est
ex
hedera,
&c.)
&
transudat
liquor.
Eodem
pertinet
&
extractio
per
deliquium,
cum
scilicet
non
tota
res
soluitur,
sed
aquositas
essentialis
in
subtili
parte
existens
coagulata
resolui¬
tur
&
defluit
vel
per
marmor,
vel
sacculum,
aliave
instrumenta.
Sic
aqua
tartari
calcinati
conficitur
&
aliae.
bbb
3
TRA¬