257
24 PRAEFATIO.
delectentur. Hinc ingenia praeclara (qualia
nostrum seculum plurima fert) deprimun¬
tur, vt scopum propositum non liceat ipsis
attingere, dum à patronis destituti viliori¬
bus rebus operam dare, & miseri stolidis &
stultis seruire coguntur: qui etiam pecu¬
nijs & honoribus & mundanis delitijs re¬
nuntiant; quo deperditas artes restaurare
queant: de his plura apud Palingenium.
Sed nolim te, lector beneuole; his diffi¬
cultatibus & incommodis terreri. Dura
est & aspera ad veritatis cognitionem via:
Et vt excellentissima quaeque naturae opera,
aut supra nos immensum sublata, aut infra
nos alte abscondita sunt: Ita ad eorum ipso¬
rum naturae operum indaganda arcana, coe¬
lum ipsum ferè conscendendum, & terrae
quodammodo mouenda fundamenta sunt:
eaque quae sub tactum nostrum cadunt, variè
versanda tractandaque vt propria abditaque
virtus eruatur. Ideo virtutem posuerunt
Dij sudore parandam. Sed has difficulta¬
tes incommodaque magna consequitur vo¬
luptas atque etiam vtilitas. Quid enim iu¬
cundius quàm ea noscere atque oculis pe¬
ne cernere manuque tractare, quae procul à
sensu & cognitione nostra peccatum po¬
suit?