469
370
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. II.
TRACT. II. CAPVT XXXVII.
De alkali.
Tantum fuit de aquis stillatitijs.
Coagulum specificum est essentia materialis terrea, concreta in con¬
sistentiam siccam per coagulationem.
Quanquam itaque etiam alia sunt coagula magisteriorum; & coagu¬
lent nonnunquam etiam olea & tincturae; distat tamen hoc à caeteris, quod
non tantum extractum specificum sit, sed & materiale magis & compagis
siccae, licet nonnunquam in puluerem redigatur.
Coagulum extractum est duplex: lapillus, & bolus.
(Ita vocabulis vti cogimur, quando res aliter designari commodè non po¬
test.)
Lapillus est coagulum extractum per humorem, ex quo concrescen¬
do existit substantiae friabilis & vitreae.
Solus enim humor extractionis huius medium est. In humore etiam
lapillus coagulat, quanquam modò spissior & veluti lutum sit, modò dilu¬
tior. Ita est & vitreae naturę, quod attinet consistentiam, & fragilis, licet non
semper particulae sint grandes, sed non rarò sal. vulgaris, aut concretionum
niuearum, pruinaeve instar.
Lapillus est duplex: alkali & glacies.
Alkali est lapillus salis modo ex calcibus reuerberatis per humorem
extractus dissipatoque humore coagulatus.
Alkali itaque tunc nominatur principaliter, cum relicto impuro se¬
gregatoque corpore, essentia forma huius lapilli elaboratur.
Cum verò integrae res calcinatae & diffusae ad solidam consistentiam
reducuntur, vt cum sal communis soluitur humore & iterum coagulatur:
item cum margaritae calcinantur totae, soluuntur & coigulantur vicissim,
magisteria per se sunt; at alkali ex similitudine vocantur.
Non omne quod in humore soluitur & vicissim coagulatur, est alkali.
Inueniuntur enim & flores, tincturae, calces magistrales, &c. solubiles.
Eodem modo & sal magistralis, qui est vnum ex principijs, differt ab
alkali, quod hoc sit extractum; ille verò tantum separitum magisterium,
quod non habet vim totius essentiae, sed est eius pars tertia.
Alkali autem rerum ex tota fit essentia, ita vt interiores vires secum
vehat, corpore separato duntaxat.
Extrahitur ex vegetalibus, animalibus & mineralibus, quae in cineres
vel calces tota reuerberantur, optimè clauso vase & stipitis commissuris, vt
ne tantillum quidem essentiae possit auffugere, maneanique volatilia cum
fixis. Calcinata si opus est teruntur, & proprio humore, vel analogo per¬
fusa