469
390
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. II.
Sed si corporis incolumitas potior est reliquis vsibus, & metallica artificia etiam
non Chymicis, vel purgamentis & reliquiis Chymicorum, medicinae magis inser¬
uientium, possunt perfici, apparet aliqua iudicij huius certitudo, sicut & cum idem
flos medicinae & metallicae aptè inseruit
Tandem inter flores frequentiores sunt primùm flores metallorum,
in quibus praecipui flos Solis, flos Martis, Veneris: postea aliorum mine¬
ralium, vt antimonij, sulphuris Mercurij, chalcanthi, &c. Extrahuntur &
ex vegetalibus quidam.
Et artificiales sunt flores, & naturales.
De illis hîc principaliter agitur. In naturalibus sunt efflorescentiae, fauillae, fu¬
mique nonnunquam, quae naturae sponte, vel aliquo in artificioso impetu caussarum si¬
milium existunt: veluti vena quaedam durae pyrita argentei coloris, in aprico iacens
florem atramenti albi tenuis cum alumine eleuat: idem album atramentum etiam
efflorescit ex chalcitide. Gostariae est sory mistum pyrite, ex quo citrinum & album
atramentum floris instar enascitur. Dibae album alumen excoquitur, ex quo ef¬
storescit vitriolum. Melanteria è misy emergit. Kentmannus succinum habuit, ex
quo extitit melanteria. Sunt & aliae res floris nomine insignitae, vt chalcanthum ae¬
ris florem notat, & interdum ita vocatur aerugo: sic flos asij lapidis est flos salis, ha¬
losanthos. flos aeris, qui est vel strictura percussi & dilatati aeris, vel granula inter
perficiendum subuolans, seu absistens, flos ferri chalybs aliquando nuncupatur, sic¬
ut optima pars argenti, quam per cinabarim extrahunt, vel quae spinarum instar
à panibus cum plumbo absistit, &c. Sed tales flores siue naturae sponte fiant, siue in
officinis obiter, & non principali intentione, nisi depuratissimi sint, duntaxat ma¬
teria artificiosorum & essentialium florum, vel etiam magisteriorum esse possunt,
cùm vix vuquam inueniantur syncerissimi, quin saepius ex comparatione, vel re¬
spectu flores appellantur cum Chymica locutione & iudicio in eorum censu non ha¬
beantur, sicut nec qui flores farinae, lactis, arborum, herbarum, &c. appellantur, qui
Chymicis sunt res integrae.
FLORES METALLORVM.
Fiunt metallis vel in calcem, vel crocum, vel alcool & similia per
quas acutas, vapores acres, cementum, & huiusmodi dissolutis, & nobilio¬
re parte cum salibus eleuata.
Metallum solue per aquam fortem suam (aurum calcinatur REGIA).
Abstrahe hanc inde, reddeque saepius, quoad satis sit attenuatum. Adde
salem ammonium praeparatum via magisterij depurantis, attenuantisque.
Sublima in alembicum caecum lege artis, vt cum sale euehatur flos metalli,
crassa parte in fundo relicta. Salem postea elue per dulcem aquam de¬
stillatam.
Hoc modo potest tandem totum metallum eleuari, nisi nimiam habeat,
terram, fixamque impuritatem: Sed flos non appellatur, nisi quod praestantissimum
primis