469
391
DE EXTRACTIS.
primis operibus scandit, puta primò, secundò, tertiò, &c. Est enim repetenda subli¬
matio pro rei natura. Et idem flos solui potest diuturna digestione in fimo, vel si¬
mili loco per deliquium, & tunc acquirit vim quintae naturae, quae cum menstruo
suo eleuatur in alembicum, vel per retortam agitur in receptaculum, & sua
praecipitatione postea separatur. Intelligendum tamen est, quintam essentiam
non tantum praeparandi modo distare à flore soluto, sed & subtilitate suae naturae,
viribusque.
Per crocum sit ita: Corrodatur metallum in crocum vel calcem. Hanc
addito sale reuerbera in globo physico, vt insistat superficiei flos metalli.
Hunc ab stractum penna segrega à sale, & rectifica. Soluitur & seu crocus,
seu calx per deliquium: solutio in digestione lenta coagulatur. Flos obtinet
locum superiorem. Itaque antequam totum coagulatum sit, liquorem in
liud vas transfer, & ibidem coagulationem perfice.
Quae metalla multum fundunt chalcanthi, eorum flos petitur etiam
ex vitriolo eorundem. Quae etiam purissimè sunt elaborata, ita vt sint me¬
talli totius pars florentissima, eorum crocus vel calx etiam pro flore est, vt
in auro potissimum. Proinde sigillatim flores metallorum ita conficiun¬
tur.
FLOS SOLIS PRECIOSVS.
Conchae complicatiles ex vitro Veneto (ouum physicum vitreum, cuius
segmenta committi includique mutuò possint) procurentur, in quarum inferiore
spiritus vini alcalisatus aut tartarisatus sit contentus. Imponatur pannus la¬
neus extentus per vitri planiciem [GR] μετέωρος [/GR]. Huic accommodetur textura se¬
tacea, qualis est cribelli aromatarij (potes & hac sola vti, vel in locum panni sub¬
stituere lignorum tenuia segmenta). Texturae incumbant dispositae aureae la¬
mellae absque mutuo contactu. Adaptetur concha superior, iuncturęque quàm
exactè pertinaci maltha claudantur, ne vllum sit spiritui subterfugium. Lo¬
cetur globus in cineribus siccis modicè calidis, vel balneo roris (vapido) spi¬
ritus eleuatus ad incumbentem fornicem, reflexusque inde bracteas verbe¬
rans inuadet, & florem proliciet rubeum, qui primùm apparet tardius: sed
postea quaternis diebus emergunt plures. Vbi videris eleuatos inniti super¬
ficiei, aperto subtiliter vitro, à bracteis deterge eos studiosè cum penna, de¬
tersos repone, idque dum omnes extraxeris. Primi tamen sunt nobiliores: sic¬
catos ad vsum serua. Ex notatis Doldij, nomine Eucharij.
Hi flores fiunt per insessum seu superficiem, suntque auri pars subtilissima, &
veluti anima. Potest quidem amplius corrodi, sed crocus vel calx inde existit, ex
quo tamen item colligere possumus florem modo generatim exposito. Sed non corro¬
dunt totum, ne partes crassae confundantur essentiae subtili. Sed nec abijciunt reli¬
quias, verum ad alios vsus vertunt, veluti ad calcem, crocum, liquorem, &c. Vel
etiam alij auro confundunt ad rem familiarem.
FLOS
fff