361
DE QVINTA ESSENTIA
13
beneficijs, orationibus, & meritis quae
amplius facient auxilio lib. huius (iussu
Christi & imperio eius) particeps, ve¬
lint, nolint: quia quidquid est causa cau¬
sae, est causa causati. Et sic ex tempore
expenso in Philosophia cum multa va¬
nitate, mihi non cessabunt noua merita
peruenire, non solùm decem annis in
Philosophia pertransitis, sed plusquàm
mille annis ante finem seculi sine dubio
defluxuris. Ergo iam patet modus per
quem potest tempus praeteritum malè
expensum ac perditum restaurari. Illum
autem clementissimum Deum qui mi¬
hi indigno & vilissimo peccatori & ca¬
duco reuelauit arcana multa Philoso¬
phiae mundanae, humiliter & contrito
animo totis viribus rogo, vt hunc librum
non permittat peruenire ad manus in¬
dignorum, vanorum, & auarorum, & il
lorum qui pecuniam volent habere, nec
dare remedia: sed potius illorum qui
volent dare remedia intuitu solius Dei
misericordiae ac pietatis sanctis, di¬
gnis, bonis & iustis pro sanctis &
uangelicis operibus vehementius facien¬
dis: Et Deus ac Dominus noster lesus