361
14 IO DE RVPESCISS.
Christus contrarium facere volentibus
impediat ne effectus sequatur, sicut aua¬
rus optat. O quantum malum foret, si
hic liber perueniret ad manus hominum
mundanorum, & notitiam tyrannorum,
& seruitium reproborum: quia sicut san¬
cti per hunc librum poterunt continua¬
re opera vitae Christi diutius & vehe¬
mentius, ita & reprobi possent peruer¬
so vsum diutius perseuerare in malo. Ego
autem, quantum in me est, propter so¬
los sanctos librum constituo, & ip¬
sum custodire Iesu Christo commendo
sine alijs verbis ad secretorum reuelatio¬
nem accedens, iuxta ordinem titulorum
inferius scribendorum.
Canon primus.
Secretum primum est, quòd per vir¬
tutem quàm Deus contulit naturę
conditae, & humano magisterio sub¬
iectae, potest homo incommoda sene¬
ctutis quibus nimis in antiquis viris
uangelicis impediuntur opera Euange¬
licae vitae, curare, & amissam iuuentutem
iterum restaurare, & vires pristinas re¬
cuperare, & rehabere, sed non eodem
gradu: quod majus secretum est, quàm
sit