361
IO. DE RVPESCISS.
16
Statutum est hominibus semel mori: er¬
go phantasticum est laborare, vt in hac
mortali vita quaeratur talis res, quae pos¬
sit corpus nostrum ex mortali immor¬
tale reddere vt in Genesi cap. 3. Ne for¬
Adam mittat manum suam, & sumat
de ligno vitae & comedat, & viuat in
aeternum, expulit eum Deus de paradi¬
so voluptatis vt operaretur terram de
qua sumptus est: eiecitque eum, & collo¬
cauit ante paradisum voluptatis Che¬
rubin cum flammeo gladio atque versati¬
li ad custodiendam viam ligni vitae. Phan¬
tasticum ergo esset dicere, vt Deus da¬
ret Adae extra paradisum aliquam rem
per quàm posset viuere in aeternum, ex
quo ipsum eiecit, ne capiens de fructu
ligni vitae viueret in aeternum. Hoc au¬
tem in textu sacro infallabiliter tenemus,
Deum vnicuique terminum constituis¬
se, qui quocunque humano ingenio vel
subsidio non valeat praeteriri, Iob dicen¬
te, Breues dies hominis sunt: numerus
mensium eius apud te est: constituisti ter¬
minos eius, qui praeteriri non poterunt.
Ergo subsidium illud vitae ad terminum
prolongandum esset phantasticum & ina¬
ne.