361
DE QUINTA ESSEN.
15
sit in tota natura: & qualiter hoc fiat, per¬
sequentem canonem aptè demonstra¬
bimus.
Canon secundus.
Hoc est in quo laborauerunt [sic] omnes
quaerere rem creatam ad hominum
vsum aptam, quae polsit corrupti¬
bile corpus a putrefactione seruare: ser¬
uatum, sine diminutione conseruare:
conseruatum, si foret possibile, perpe¬
tuare in esse: quia hoc est quod naturali¬
ter omnes deliderant nunquam corrum¬
pi, nec mori, dicente diuo Paulo secun¬
da ad Corinth. cap. 5. Nam & qui su¬
mus in hoc tabernaculo ingemiscimus
grauati, eo quod nolumus expoliari
sed superuestiri ipso corpore, ne moria
mur: & ideo subdit, Vt absorbeatur quod
mortale est à vita. Quoniam paucissimi
Philosophi peruenerunt ad vltimam no¬
titiam rei talis, euidens est, & per hoc
quòd medici nostri temporis, qui ardent
desiderio pecuniae & honorum, pro pe¬
cunia nil tale alicui magnati nostri tem¬
poris potuerunt conferre nec possunt:
nec vult Deus vt auari sciant. Sed quia,
vt dicit Paul. in epistola ad Heb. cap. 9.