361
DE QUINTA ESSEN.
25
Ioannes Eben Mesue in libro suo de
simp. Medicinis circa principium dicat
quod non est causa quaerenda, nisi quòd
hoc habent à caelo, & quo modo & à
qua parte caeli, assignare nesciunt: & ta¬
men tantus & talis fuit, vt medici eum
clament Euangelistam suum. Et illi qui
in veritate intelligunt per incomprehen¬
sibile lumen Dei causam rerum miran¬
darum, quas mundani Philosophi ne¬
scierunt, à sequacibus eorum inanes &
phantastici reputantur. Sed quia cuicun¬
que falsae infamiae est veritas pręponen¬
da, inquiram naturam stellarum neces¬
sariarum ad ornatum caeli nostri, vt au¬
gmentetur influxus quintae Essentiae iam
quaesitae, & solis eius superius indagati,
quantum augmentatur influxus cęli &
solis per influentiam aliarum stellarum.
Et scito, quòd vniuersae stellae caeli ha¬
bent suam influentiam singularem ex
iussu & ordinatione Dei, & quaelibet
stella suam proprietatem habet super
rem determinatam & certam: vt stella
poli super Adamantem & ferrum: & sta¬
tus Lunę super aquam maris, Sol super
b 5