361
IO. DE RVPESCISS.
26
aurum: Luna super argentum: imagines ho¬
minum cęli super corpora humana: ima¬
go arietis cęli super arietes terrestres &
caput hominis. Et sicut carpentarius
cum dolabra in manu fabricans arcas,
non minus fabricat eas quàm si absque
dolabra fabricaret: sic nec Deus minus
gubernat mundum: sic dedit talem in¬
fluxum stellis, vt influant in rebus sicut
& quomodo ipse vult, & non vltra. Et
tene in corde tuo, quòd inter stellas &
imagines caeli ex parte vna, & res terre¬
nas super quas singulariter influunt, est
tantus amoris nexus, vt Aristot. dixe¬
rit, quòd citius caelum rumperetur, quàm
in istis inferioribus natura rupturam
vacui praestaret. Ego enim reuelabo
stum influxum & ligamen amoris inter
corpora caelestia, & res quae sunt eis
correspondentes in terra. Considera
& vide quomodo nauigantes maris af¬
figentes acum cum lapide magnetis fa¬
ciunt eam verti contra stellam poli. Vn¬
de hoc habet acus, vt vertatur contra il¬
lam stellam semper & sine defectu, &
ad locum alium non vertatur? Sine du¬
bio