361
DE QVINTA ESSEN.
27
bio hoc est, quia tam ferrum, quàm ma¬
gnes iussu & imperio Dei per influxum
illius stellae generantur in terra, & ha¬
bent in se naturam & influxum & pro¬
prietatem stellae: & ideo tanquam ad
suum simile acus semper vertitur ad il¬
am. Vnde est quòd quandocunque luna
oritur, semper & sine defectu incipit in¬
fluxus maris ascendere? & quando perue¬
nit luna ad medium cęli, incipit descende¬
re: & quando peruenit luna ad occiduum
incipit iterum ascendere, donec veniat
luna ad angulum terrae, vbi incipit de¬
scendere, donec luna iterum oriatur.
Et secundum ista puncta lunae semper
bis in die fit influxus & refluxus: & ta¬
men hoc non fit nili quando peruenit
luna ad puncta caeli superius memora¬
ta. Quia ergo fluxus & refluxus sequun¬
tur lunam & non solem, probatur quòd
luna singulariter influit super aquam:
ideo aqua eam sequitur liga inuisibili.
sicut homo liga, seu foedere inuisibili
sequitur naturaliter mulierem quàm
mat, & famelicus consurgit ad cibum,
& sitiens ad potum: ita ad propositum.