361
DE QVINTA ESSEN.
51
nam disponitur argentum, & quia ha¬
bet proprietatem Lunae. ideo argentum
nominatur Luna. Per Venerem disponi¬
tur cuprum, & quia habet proprietates
Veneris, ideo ipsum appellamus Vene¬
rem. Cum ergo aurum disponatur à So¬
le & habeat proprietates Solis, & Sol
influat radios, lumen, & calorem, quae
tria sunt principia naturalia vegetabilium
& vitae animalis: certè hoc idem habet
aurum Dei, non autem aurum hominis id est
alchimiae. Et nunc hora est vt pandam
tibi qualiter influxus radiorum auri no¬
stri scilicet Solis, infigatur in caelo, id est
in quinta Essentia superius quaesita, nec
non & lux eius & calor & incorruptibi¬
litas & bonitas omnium proprietatum
illius ad viuiuificandum corpus no¬
strum, & ipsum vsque ad vltimum ter¬
minum nobis constitutum à Deo in sa¬
nitate praeseruandum.
d 2