361
IO. DE RVPESCISS.
52
Scientia vera in vero magisterio sigen¬
di Solem in caelo nostro.
Cap. XIIII.
Opus magisterij fixionis in caelo
est, vt accipias aurum Dei per ce¬
mentum purgatum, si potes tale
aurum habere: vel si es nimis pauper, acci¬
pe florenos approbatissimos de Floren¬
tia, & fac ex eis laminas tenues, & pone
eas ad ignem, & eas ignias super pallam
ferream vt igniantur sicut ignitur ferrum:
& habeas iuxta te vas terreum vitriatum
optimae aquae ardentis impletum, & la¬
minas auri ignitas proijce in aquam ar¬
dentem, & habeas ingenium ad extin¬
guendum subito ignem vt non vaste¬
tur aqua: & caue vt nullum ferrum tan¬
gat aquam, sed à longe proijce aureas
laminas intus, & fac haec quinquaginta
vicibus vel plus, quia quanto plus, tan¬
to melius erit. Nota istud quoddixi tibi
modò, & si videris aquam ardentem minui
muta illam & accipe aliam & postea aliam.
Et completis extinctionibus, omnes
quas coniunges. Et scito pro certo quòd
Deus creauit talem virtutem in aqua ar¬
dente