361
DE QUINTA ESSEN.
53
dente, quòd ex auro ignito extrahat
mnes virtutes auri, & incorporat sibi &
retinet radios, lumen, colorem, & quali¬
tatem, incorruptibilitatem, durabilita¬
tem, soliditatem, & omnes proprietates [sic]
Solis caelestis. Deinde aquam ardentem
sic solificatam seu aurificatam misceas
cum quinta Essentia, & vtere ea. Non
enim audeas extinguere laminas aure¬
as in Essentia quinta, quia perderes ea.
Modò in veritate habes caelum incor¬
ruptibile, non simpliciter, sed Solem
infixum in eo ad fortius influendum
lumen vitae, radios virtutum, conser¬
uationem naturae, & fixationem quintę
Essentiae.
Scientia qualiter fiat sine omni expensa, et possint ha¬
bere quasi pro nihilo influxus huius Solis
uangelici viri. Cap. XV.
Viri Euangelici qui dicunt cum Pe¬
tro, Aurum & argentum non est mi¬
hi, cum indigebunt virtute no¬
stri optimi Solis, habebunt necesse ro¬
gare amicum diuitem vt mutuò tradat
eis duos bonos florenos vel saltem vnum
d 3